

Epistola ad Hebraeos*
Caput 5: Versus 6
Tu es sacerdos.Sacerdos autem Christus est, non secundum id quod natus est de Patre Deus apud Deum coaeternus gignenti: sed propter carnem absumptam, propter victimam, quam obtulit pro nobis.Secundum ordinem Melchisedech,qui non temporalis fuit, Scriptura subticente initium et finem ejus vitae, in figura Christi qui caret initio et fine. Et sicut ille obtulit in pane et vino et semel, sic et Christus sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum discipulis dedit.